04 April 2012

Poem For The Season

.
Mgr Ronald Knox famously dreamed of the day he could answer every letter on the letters page of The Times with one letter.  It would be even harder to do so with blogs, but here is something which answers recent posts from both Valle Adurni and Mac: the Sequence from the Mass of the Five Holy Wounds according to the Use of York, which fits the metre of Good King Wenceslas (with the exception of the final two verses.

A Holy Triduum to you all.

Cenam cum discipulis, Jesu celebrasti,
Et mortem apostolis palam nuntiasti,
Et auctorem sceleris Judam demonstrasti,
Et egresses protinus hortulum intrasti.
 
Tunc procedens Dominos humi se prostravit,
Et transferri calicem a se postulavit,
Sed Patris arbitrio illud commendavit,
Et mox ecce sanguinis sudor emanavit.
 
Judas post haec osculum Christo dedit tristi
Ad quid, inquit Dominos, amice, venisti ?
Numquid tradis osculo, quem jam vendidisti
Assistentes protinus irruerunt ministri.
 
Nox insomnia icaque tota ducebatur ;
Nulla prorsus requies Jesus praestabitur;
Magistrorum impia plebs injuriatur,
Alapis et colaphis innocens mactatur.
 
Dum Jesum eripere Pilatus conatur,
Judaeorum furia magis inflammatur,
Et tumultus populi ingens excitatur,
Et plebis vox intonat ut crucifigatur.
 
Traditur militibus, vinculis arctatur,
Undique verberibus corpus cruentatur,
Caput regis gloriae spinis coronatur,
Postque flexis genibus quisquis irritator.
 
Ecce caro tenera nostri Salvatoris,
Ad columnam nequiter coarctatur loris,
Sic flagellis caeditor impii tortoris,
Quod emanant rivuli rubei cruoris.
 
Post per urbis medium Jesus procedebat,
Et crucis patibulum humeris ferebat,
Ad fares, ad ostia populus fluebat,
Ejusque confusio omnibus patebat.
 
Ad pudoris cumulum, Jesu, denudaris,
Et vento ac frigori nudes spoliaris,
Innocens cum impiis in cruce damnaris,
Et quasi dux sceleris medio locaris.
 
Tensis ligno brachiis, manus conclavantur
Corpus, membra singula, pedes perforantur.
Nervi, venae, simili modo poenis tractabantur,
Pedes, plantae Domini ferro concavantur.
 
Fundunt rivos sanguinis membra Salvatoris,
Properet huc anima tristis peccatoris.
Ut hauriat quippiam sacrati liquoris,
Quo frequenter liniat vulnera doloris.
 
Lognens Jesus postea, Sitio, dicebat
Et acetum protinus felleque miscebat;
Ac infusum spongia ori porrigebat,
Quad degustans paululum, sumere nolebat.
 
Mi Jesu mirifice, quid est quod agebas?
Tu de siti congoerens, de truce silebas
Numquid hanc doloribus magis sentiebas;
Sed salutem potius nostram sitiebas ?
 
Vocem promens ultimam, Patrem invocasti,
Spiritum in manibus ejus commendasti:
Cum clamore valido tandem exspirnsti,
Et salutem omnium ita consummasti.
 
Nunc ego superbio, to humiliatis ;
Ego culpas perpetro, tu poenis gravaris;
Ego pomum mordeo, tu felle potaris;
Ego peto mollia, to dire cruciaris.
 
Cujus demum valeat mens vel lingua furi,
Quantum Virgo creditur intus cruciari;
Dum cernit jam mortuum latus vulnerari,
Atque Nati viscera lancea rimari?
 
Corpus quidem mortuum jam nil sentiebat,
Sed militis lancea pectus aperiebat :
Quam fixam in latere Filii videbat,
Unde aqua sanguine mixta effluebat.
 
Ad hunc ergo propera fontem Salvatoris,
Ut fluentis quippiam haurias dulcoris;
Atque vitae lavacrum pretium cruoris,
Hinc tui curatio profluat languoris.
 
Redemptor fidelium, Tu qui sic obisti,
Per cruorem vulnerum de Te quem fudisti,
Ne relinquas orphanos quos sic redemisti;
Mitte nobis Spiritum tuis quem dedisti.
 
Sumus quidem miseri rei peccatores,
Et multorum criminum magni debitores;
Sed sint tua vulnera tuique livores
Pro nobis et hostia ac intercessores.
 
Rex aeterne a gehennae salva supplicio,
Quos peccato solvis dato tuae mortis pretio.
 
Jesu bone, sic dispone horam nostri transitus,
Ut ad choram Angelorum noster pergat spiritus. Amen

1 comment:

Pastor in Valle said...

Great stuff! The Sarum one is to the same metre, and clearly has a great deal in common with the York one; however it maintains the Good King Wenceslaus theme throughout. Excuse my long comment:

Cœnam cum discipulis,
Christe, celebrasti,
et mortem apostolis
palam nunciasti,
et auctorem sceleris
Judam demonstrasti,
et egressus protinus
hortulum intrasti.
Tunc procidens Dominus
humo se prostravit,
et transferri calicem
a se postulavit,
sed Patris arbitrio
illud commendavit,
et ecce mox sanguinis
sudor emanavit.
Judas post hoc osculum
ori dedit Christi;
ad quid, inquit Dominus,
amice, venisti?
nunquid tradis osculo
quem jam vendidisti?
assistentes protinus
irruunt ministri.
Nox insomnis itaque
illa ducebatur;
nulla prorsus requies
Jesu præ stabatur;
magistrorum impia
plebs injuriatur,
alapis et colaphis
innocens mactatur.
Dum Jesum eripere
Pilatus conatur,
Judæorum furia
magis inflammatur,
et tumultus populi
ingens excitatur,
et plebis vox intonat
ut crucifigatur.
Traditur militibus,
vinculis arctatur,
undique verberibus
corpus cruentatur,
caput regis gloriæ
spinis coronatur,
postque flexis genibus
quisquis irritatur.
Ecce caro tenera
pii Salvatoris,
ad columnam nequiter
coarctatur loris,
sic flagellis cæditur
impii tortoris,
quod emanant rivuli
undique cruoris.
Post per urbis medium
Jesus procedebat,
et crucis patibulum
humeris ferebat,
ad fores, ad ostia
populus fluebat,
ejusque confusio
omnibus patebat.
Ad pudoris cumulum,
Jesu, denudaris,
et ventis ac frigori
nudus spoliaris,
innocens cum impiis
in crucem damnaris,
et quasi dux sceleris
medio locaris.
Tensis ligno brachiis
manus conclavantur,
cruci caro cruribus
clavis tractabantur,
nervi, venæ, simili
modo laniantur,
pedes, plantæ, etiam
ferro concavantur.
Loquens Jesus postea,
Sitio dicebat,
et acetum protinus
felle commiscebat,
ac infusum spongiæ
ori porrigebat,
quod degustans paululum,
sumere nolebat.
O Jesu mirifice,
quid est quod agebas;
tu de siti conquerens,
de cruce silebas;
nunquid hanc doloribus
magis sentiebas,
aut salutem potius
nostram sitiebas?
Vocem promens ultimam,
Patrem invocasti,
spiritumque manibus
ejus commendasti;
cum clamore valido
tandem exspirasti;
sic salutem omnium
opus consummasti.
Nunc ego superbio,
tu humiliaris;
ego culpas perpetro,
tu pœna gravaris;
ego pomum mordeo,
tu felle potaris;
ego peto mollia,
tu dire tractaris.
Demum, cujus valeat
mens vel lingua fari,
Virgo intus creditur
quantum cruciari,
dum cernit jam mortuum
latus vulnerari,
atque Nati viscera
lancea rimari?
Corpus quidem mortuum
jam nil sentiebat;
militis sed lancea
pectus infigebat,
quam fixam in Filii
latere videbat,
unde aqua sanguine
mixta effluebat.
Fundunt rivos sanguinis
fontes Salvatoris,
properans huc anima
currat peccatoris,
et hauriat quispiam
sacrati liquoris,
quo frequenter liniat
vulnera doloris.
Ad hunc ergo propera
fontem Salvatoris,
ut fluentis impleas
viscera dulcoris,
atque vitæ lavacrum
pretium cruoris
hinc tui curatio
profluat languoris.